monumenta.ch > Ordericus Vitalis > Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, p3, p4, XX. Melcoma Scotorum rex in regem Angliae bellum suscipit. - Occidit. - De eius coniuge et liberis.
Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, LIBER OCTAVUS., , XIX. Bertrada comitissa Andegavensis, derelicto viro suo, Philippo Francorum regi nubet. - Praelati Franciae religione et doctrina pollentes. - Rothomagense concilium. <<<     >>> XXI. Coniurationes adversus Guillelmum Rufum in Anglia conflatae.

XX. Melcoma Scotorum rex in regem Angliae bellum suscipit. - Occidit. - De eius coniuge et liberis.

1  Eo tempore multa malitia in terris orta est, et vehementer augmentata est. 2  Militares viri mores paternos in vestitu et capillorum tonsura dereliquerunt, quos paulo post burgenses et rustici et pene totum vulgus imitati sunt. 3  Et quia divinae legis praevaricatio nimis exuberavit, coelestis irae animadversio multis variisque calamitatibus reos merito protrivit. 4  In illo tempore, Melcoma, rex Scotorum, contra regem Anglorum rebellavit, debitumque servitium denegavit. 5  Porro Guillelmus rex, postquam in Normannia, ut supra retulimus, cum Rodberto fratre suo pacem fecerat, ipsumque contra infidos proditores, qui contra regem conspiraverant, secum duxerat, exercitum totius Angliae conglobavit, et usque ad magnum flumen, quod Scote Watra dicitur, perduxit. 6  Sed quia inaccessibilis transitus erat, super ripam consedit. 7  Rex autem Scotorum e regione cum legionibus suis ad bellandum paratus constitit, regique Anglorum per internuntios ista mandavit: « Tibi, rex Guillelme, nihil debeo, nisi conflictum, si a te iniuriis lacessitus fuero. 8  Verum, si Rodbertum, primogenitum Guillelmi regis filium, videro, illi exhibere paratus sum quidquid debeo. 9  » His auditis, ex consultu sapientium, Rodbertus dux cum paucis militibus transfretavit. 10  Rex autem Scotorum benigniter illum suscepit, secumque tribus diebus amicabiliter detinuit. 11  Tunc super quemdam montem excelsum ducem deduxit, et inde in quadam planitie ingentem exercitum armatorum ei ostendit. 12  Deinde inter duos montes eumdem ex alia parte minavit, et in alio campo maiorem exercitum ei demonstravit: « Talibus, inquit, stipatus cuneis Scotiae, paratus sum fratrem tuum suscipere, si huc ad me praesumpserit transfretare. 13  Utinam velit nos aggredi, et missilium nostrorum acumen experiri! Fateor quod rex Eduardus, dum mihi Margaritam proneptem suam in coniugium tradidit, Lodonensem comitatum mihi donavit. 14  Deinde Guillelmus rex quod antecessor eius mihi dederat concessit, et me tibi, primogenito suo, commendavit. 15  Unde quod tibi promisi conservabo. 16  Sed fratri tuo nihil promisi, et nihil debeo. 17  Nemo, ut Christus ait, potest duobus dominis servire. » (Matth. VI, 24.) Rodbertus respondit: « Ut asseris, ita est. 18  Sed mutationes rerum factae sunt, et statuta patris mei a pristina soliditate in multis vacillaverunt. 19  Nunc igitur, inclyte rex, acquiesce mihi, et mecum ad fratrem meum veni, inveniesque apud eum dulcedinem, bonique affluentiam, quia vicinior est et potentior, et maiorem habet divitiarum copiam. 20  » His itaque promissis, rex credulus effectus est, et peractis colloquiis cum rege pacificatus est. 21  Deinde reges agmina sua remiserunt, et ipsi simul in Angliam profecti sunt. 22  Post aliquod tempus, dum Melcoma rex ad sua vellet remeare, muneribusque multis honoratus a rege, rediret pacifice, prope fines suos Rodbertus de Molbraio, cum Morello nepote suo et militibus armatis occurrit, et ex insperato inermem interfecit. 23  Quod audiens rex Anglorum, regnique optimates, valde contristati sunt, et pro tam foeda re, tamque crudeli, a Normannis commissa, nimis erubuerunt. 24  Priscum facinus a modernis iteratum est. 25  Nam sicut Abner, filius Ner, a Ioab et Abisai, de domo David pacifice rediens, dolose peremptus est, sic Melcoma rex de curia Guillelmi regis cum pace remeans, a Molbraianis trucidatus est. 26  Margarita, Scotorum regina, tam tristi nuntio de morte viri perculsa, contremuit, omnesque regni sui proceres convocavit, eisque filios suos, Edgarum et Alexandrum et David commendavit, ac ut eos sicut filios regis honorarent, obsecravit. 27  Susceptis autem precibus eius cum ingenti favore a curia, iussit aggregari pauperum agmina, eisque pro amore Dei omnem thesaurum suum distribui, omnesque rogavit ut pro se, marito suo, proleque sua Dominum studerent deprecari. 28  Haec nimirum filia fuit Eduardi, regis Hunorum, qui fuit filius Edmundi cognomento Irnesidae, fratris Eduardi regis Anglorum, et exsul coniugem accepit cum regno filiam Salomonis regis Hunorum. 29  Generosa quippe mulier de sanguine regum proavis orta pollebat; sed morum bonitate, vitaeque sanctitate magis praecluebat. 30  Denique competenter ordinatis rebus, et gazis distributis pauperum coetibus, ecclesiam intravit, missam a capellanis celebrari rogavit. 31  Sacris deinceps devote solemniis interfuit, et, post sacrae perceptionem eucharistiae, inter verba orationis exspiravit. 32  Inter caetera bona, quae nobilis hera fecerat, Huense coenobium, quod servus Christi Columba, tempore Brudei, regis Pictorum, filii Meilocon, construxerat, sed tempestate praeliorum cum longa vetustate dirutum fuerat, fidelis regina reaedificavit, datisque sumptibus idoneis ad opus Domini monachis, reparavit. 33  Duas filias, Edith et Mariam, Christianae, sorori suae, quae Rumesiensis abbatiae sanctimonialis erat, educandas, sacrisque litteris imbuendas miserat. 34  Illic diutius inter monachas enutritae sunt, et tam litteratoriam artem quam bonorum observantiam morum edidicerunt, nubilemque aetatem pertingentes, solatium Dei devotae virgines praestolatae sunt. 35  Nam utroque, ut dictum est, parente orbatae, et fratrum, aliorumque amicorum seu parentum auxilio destitutae, cuncta bene disponentis Dei clementiam sibi promptam auxiliatricem persensere. 36  Alanus enim Rufus, Britannorum comes, Mathildem, quae prius dicta est Edith, in coniugem sibi a rege Rufo requisivit, sed morte praeventus, non obtinuit. 37  Deinde Guillelmus de Guarenna, Suthregiae comes, Mathildem expetiit; sed divinitus reservata, celebrius alteri nupsit. 38  Henricus vero, adepto Anglorum regno, praefatam virginem desponsavit; ex qua Guillelmum Adelinum, et Mathildem imperatricem genuit. 39  Mariam vero Eustachius, Boloniensis comes, coniugem accepit, quae filiam ei unicam peperit, quam Stephanus, Moritoliensis comes, cum paterna haereditate sibi sociavit. 40  Interfecto a Normannis Melcoma rege Scotorum, seditio de successione gravis orta est in regno eorum. 41  Edgarus enim, primogenitus regis, paternos fasces iure assumpsit. 42  Sed Dwnanaldus, frater Melcomae regis, arrepta tyrannide, per aliquod tempus crudeliter ei restitit. 43  Tandem strenuus iuvenis a patruo suo peremptus est. 44  Sed Alexander, eius frater, occiso Dwanaldo, regnum sortitus est. 45  Ultor itaque et successor fratris, aliquot annis Alexander regnavit, et filiam Henrici, regis Anglorum, ex concubina uxorem duxit. 46  Moriensque sine liberis, David, fratri suo, regnum dimisit. 47  Sic omnes isti fratres vicissim in Scotia regnaverunt, bonisque moribus et amore Dei pollentes, viguerunt, atque pro modulo suo, utpote adolescentes, virique saeculares, laudabiliter vixerunt. 48  David, autem minimus fratrum, sagaci consultu devitans atroces incursus Scotorum, expetiit curiam Henrici, regis Anglorum. 49  Qui, dum intestina clades Scotos vexaret, et bellica rabie in sua viscera impacabiliter armaret, curiae sororii sui inseparabilis inhaesit, et inter domesticos educatus pueros, crevit, regisque sapientis et potentis familiarem amicitiam promeruit. 50  Unde ab illo praeclara militiae arma recepit, et multiplicibus exeniis muneratus, inter praecipuos optimates penes illum consedit. 51  Filiam quoque Guallevi comitis, et Iudith consobrinae regis, uxorem duxit, binosque comitatus Northamtonae et Huntendonae, quos Simon Silvanectensis, comes cum praefata muliere possederat, habuit. 52  Illa vero peperit ei filium, nomine Henricum, duasque filias, Clariciam et Hodiernam. 53  Porro primogenitam eius sobolem masculini sexus ferreis digitis crudeliter peremit quidam miserabilis clericus, qui ob inauditum, quod apud Northwigenas perpetraverat, scelus, oculorum privatione et pedum manuumque praecisione fuerat mulctatus. 54  Illic enim quemdam sacerdotem, dum missam celebraret, post perceptionem sacramentorum, dum populus recessisset, ingenti cultello fortiter in alvo percussit, et intestinis horribiliter effusis, super aram mactavit. 55  Hic, postmodum a David comite in Anglia pro amore Dei susceptus, et victu vestituque cum filia parvula sufficienter sustentatus, digitis ferreis, quibus utebatur, utpote mancus, biennem filium benefactoris sui quasi mulcere volens, immaniter pupugit, et sic, instigante diabolo, inter manus nutricis viscera lactentis ex insperato effudit. 56  Prima itaque proles David sic enecata est. 57  Igitur ad caudas quatuor indomitorum equorum innexus est, quibus in diversa valide trahentibus, ad terrorem sceleratorum disceptus est. 58  Anno ab Incarnatione Domini 1125, Alexander, rex Scotorum, vita exivit, et David, frater eius, regni gubernacula suscepit. 59  Melcofus autem, nothus Alexandri filius, regnum patruo praeripere affectavit, eique duo bella satis acerrima instauravit. 60  Sed David, qui sensu et potentia, divitiisque sublimior erat, illum cum suis superavit. 61  Anno ab Incarnatione Domini 1130, dum David rex in curia Henrici regis caute iudicium indagaret, et de reatu perfidiae, quam Goisfredus de Clintonia, ut dicunt, contra regem agitaverat, diligenter discuteret, Aragois, comes Morafiae, cum Melcolfo et quinque millibus armatorum, Scotiam intravit, totamque regionem sibi subigere studuit. 62  Porro Eduardus, Siwardi filius, qui sub Eduardo rege tribunus Merciorum fuit, princeps militiae, et consobrinus David regis, exercitum aggregavit, et hostili repente exercitui obviavit. 63  Tandem facta congressione, Aragois consulem occidit, eiusque turmas prostravit, cepit atque fugavit. 64  Deinde cum cohortibus suis, iam triumpho elatis, fugientes avide insecutus est, et Morafiam, defensore dominoque vacantem, ingressus est, totumque regionis spatiosae ducatum, Deo auxiliante, nactus est. 65  Sic David, aucta potestate, super antecessores suos exaltatus est, studioque eius religiosis et eruditis personis regio Scotorum decorata est. 66  En, causa Scotorum, qui ab antiquis temporibus adhaeserunt catholicae fidei, et Christianae gratanter servierunt simplicitati, inceptam epanalepsim aliquantulum protelavi. 67  Sed nunc ad propositum nitor opus de nostris regredi.



Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, LIBER OCTAVUS., , XIX. Bertrada comitissa Andegavensis, derelicto viro suo, Philippo Francorum regi nubet. - Praelati Franciae religione et doctrina pollentes. - Rothomagense concilium. <<<     >>> XXI. Coniurationes adversus Guillelmum Rufum in Anglia conflatae.
monumenta.ch > Ordericus Vitalis > Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, p3, p4, XX. Melcoma Scotorum rex in regem Angliae bellum suscipit. - Occidit. - De eius coniuge et liberis.